- UTERINA
- UTERINAinter puerperarum olim Deas, de quibus vide Augustin. de Civ. Dei, l. 7. Ab utero, sacrosancta illa corporis feminei parte, quam commendandis rebus suis principes feminas saepe nominare, legimus apud Poetas. Sic Ceres apud Claudian. l. 1. Raptus v. 195. Siciliam alloquens,--- Tibi gaudia nostriSanguinis et caros Uteri commendo labores.Niobe, apud Ovid. l. 6. Met. v. 192. Latonam contemnens,--- illa duorumFacta parens; Uteri pars est haec septima nostri.Vide quoque Papinium Statium l. 3. Theb. v. 154. et Barthium ad eum. Theb. Quo facit, quod Chassanaeus de Illustribus Germaniae feminis memorat, illas non minus Vieri fecundô proventu, quam Corneliam illam Gracchorum apud Romanos matrem, gloriari consuevisse. Est autem Uterus proprie officina muliebris, in qua fetus concipitur, Graec. τὸ ἐμβρυοδόχον ἔντερον᾿ pars scil. umbilico subiecta, et illo ad pubem pertingens, aliter ὑπογάςτριον Graec. ut scribit. Pollux, l. 2. Unde de mulieribus proprie, sicut alvus de viris, venter de utrisque. Nomen Isidoro inde, quod duplex sit et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac reflexae circumplicantur in modum cornuum arietis, vel quod interius impleatur fetu, Origin. l. 11. c. 1. Rectius ab ἦτρον Graeco, seu ἴτρον, quod idem membrum Graecis notat, teste Polluce, d. l. Apud Persas olim Uterum Reginae, in spem masculae prolis, in Regno successurae, coronatum esse, diximus supra uti de Utero Poppaeae a Senatu Rom. Diis cominendato, voce Poppaea. Plura vide hîc passim, ut et apud Suicerum, Thes. Eccl. voce Γαςτὴρ, ubi locutionibus his τὰ ὑπὸ γαςτέρα, seu τἀ κατα γασέρα, venereas libidines communiter indigitari, apud Scriptores Eccles. apposite ad ea, quae ante dicta, notat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.